Learn the Responses for the Latin Mass 1

How can I learn to say the responses for the Latin Mass?

Practice daily if possible with the Latin scheme as it appears below. You will find the verse of the Priest, followed by the answer by the altar server. If you press the play button you will be able to hear the correct pronunciation for each answer. This is the first part, with all the answers for the prayers at the foot of the Altar. For the rest of the Mass see the next pages! 

C. In nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti. Amen
C. Introibo ad altare Dei.

R. Ad Deum qui lætificat juventutem meam.

C. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo, et doloso erue me.

R. Quia tu est, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

C. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

R. Et introibo ad altare Dei: ad Deum qui lætificat juventutem meam.

C. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

R. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et
Deus meus.

C. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum.
Amen.

C. Introibo ad altare Dei.

R. Ad Deum qui lætificat juventutem meam.

C. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

C. Confiteor Deo omnipotenti, etc. (El Padre continúa hasta… Orare pro me ad Dominum Deum Nostrum.)

R. Misereatur tui omnipotens Deus, et, dimissis peccatis tuis, perducat
te ad vitam æternam.

C. Amen

R. Confiteor Deo omnipotenti,

beatæ Mariæ semper Virgini,

beato Michaelo archangelo,

beato Joanni Baptistæ,

sanctis apostolis Petro et Paulo,

omnibus sanctis,

et tibi, pater:

quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere:
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem archangelum,
beatum Joannem Baptistam,
sanctos apostolos Petrum et Paulum,
omnes sanctos,
et te, pater,
orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

C. Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos
ad vitam æternam.

R. Amen

C. Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

R. Amen

C. Deus, tu conversus vivificabis nos.

R. Et plebs tua lætabitur in te.

C. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

R. Et salutare tuum da nobis.

C. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

C. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

C. Oremus.

Shop

SuBscribe

You have Subscribed!

From now on, you will receive our newsletter and special Notifications. Thank you!